

Liber Primus Samuelis*
Caput 2: Versus 25
Si peccaverit.[HIERON., ubi supra.]Non eo modo peccatur in virum, quo peccatur in Deum, quia peccare in virum, id est contra proximum, levius est et venialius. In Deum vero peccare, id est a cultu ejus recedere: impietatis peccatum est, quod difficilius punitur, et tardius remittitur. Et cum quis in virum peccat, placato viro facit sibi Deum placabilem. Sed cum quis in Deum peccat, quis orabit pro eo? id est, per quem sibi Deum faciet propitium? Non quod nulla speranda sit venia eis qui in divino peccant officio: sed major est poena, et tardior venia his qui in rebus Deo sacratis offendunt, quam si verbo vel facto laeserint proximum, quia quanto major gloria, tanto gravior offensa